- SACERDOS Summus
- SACERDOS Summusin Hebraeorum Republica inter personas sacras Sacratissimus, dignatione maximus, Regisque solio proximus erat, sub quo reliquus Sacerdotum ordo: Eius electio primo iussu ac designatione Dei peracta est, in Aatone ac filio eius Eleasare, Exod. c. 28. v. 1. et Num. c. 20. v 26. deinceps. iuxta Iudaeos, penes Consessum LXX. senum et Reges permansit. Primus itaque Sacerdos Summus seu Pontifex fuit Aaron, ex tribu Levi: cuius duo filii, Eleasar et Ithamae, binas constituerunt familias Sacerdotales; quarum prior tantum Pontificalis fuit. Vie Num. c. 20. v. 28. Postea, cum turbata videretur successio, in Heli Sacerdote, qui Ithamarides fuisse creditur, posteris eius Salomonis tempore rursus munere excidentibus et Abiathare remotô, ad veram stirpem postliminio illud rediit, Zadoco Eleasaride in Sacerdotem summum electô, 1 Regum c. 2. v. 26. Consecratio vero tribus rebus constabat, Vestitu, Unctione et Sacrificiô. Vestibus sacris, quibus in Templo ministrare mos erat, per dies septem continuos mane induebatur et vesperi rursus exuebatur Summus Sacerdos, quem ritum erga Aaronem administravit Moses, Levit. c. 8. v. 7. et seqq. erantque illae vel Aureae vel Albae. Aureae dicebantur, non quod totae aurô constarent vel omnes aurô illusae ac interstinctae forent; sed, quod quibusdam ex iis aurum varie intextum reliquae autem ceteris eius vestibus ornatiores erant ac splendidiores. Quae Rabbinis Bigde Zahab dictae erant octo: Femoralia, Tunica, Baltheus, Cidaris, Pallium. Ephod, Pcctorale et Frontale, de quibus legere est, Exod. c. 28. v. 2. 3. 4. Ex his quatuor priores etiam reliquis Sacerdotibus cum essent communes, reliquae ad solum Pontisicis cultum spectabant: omnes autem e lino purissimo ac pretiosissimo erant contextae. Atque in sacro hoc ornatu ministrabat bis quottidie in Sanctuario; iuxtaque eum Sacerdotes suô ordine: Sine illo enim sacris operari adeo non licebat, ut si vel minimum deesset, Pontifex defectus vestibus diceretur habereturque profanus. Non autem facile extra templum his vestibus utebatur; quamquam et hoc accidisse nonnumquam constet: extra vero Hierosolymam iis uti prorsus nefas erat, nisi extremâ necessitate urgente. Quod factum, cum Simeon cognomine Iustus, Alexandro M. gravia Hierosolymis minitanti, obviam processit, vide Mosem Kotsensem praec. affirm. 173 fol. 212. col. 3. etc. Albae; Hebraeis Bigde Laban, appellitatae, quatuor erant, quatuor prioribus aureis coganomines, Tunica videl. Braccae, Cingulum et Pileus seu Cidaris, e lino contextae; quibus solus utebatur Pontifex, semel in anno, cum piaculare sacrum administraturus, interius adytum intraret: quô peractô illas deponebat, sequenti annô novas rursus accepturus. Vide Levit. c. 16. v. 4. 32. Unctio per totidem dies fieri solebat, antequam sacrum oleumamissum erat, Istud enim, semel a Mose confectum, Exod. c. 30. v. 22. 23. nongentos fere annos durâsse dicitur, quô tempore Sacerdos Summus, Mithrabe Mischa. i. e. Auctus unctione, apud Talmudistas, dictus reperitur: deinde autem, sub Templo nempe secundo, Pontificis inauguratio solô vestitu peracta, atque adeo is ab iisdem, Mithrabe begadim, h. e. Auctus vestibus, dictus est. Linebantur vero oleô sacrô omnes et singuli Pontifices, cum officio suo inaugurabantur, hinc Sacerdotes uncti appellati, Levit. c. 4. v. 5. etc. 6. v. 22. Ubi Lyranus, Sacerdos unctus, inquit, est. Sacerdos magnus, quia inferiores Sacerdotes non ungcbantur: Cum Reges, quos eôdem cum Pontificibusoleô quidam inauguratos volunt, non omnes, sed ii tantum, qui rebus turbidis, et successione ob tumultus ac seditiones incertâ, in Davidis solium evehebantur, ungerentur, ut in Salomone ac Ioa factum, 1 Regum c. 1. v. 39. et 2 Reg. c. 11. v. 12. Porro, sic inunctus et vestitus rite Pontifex, sacrificium in muneris auspicium offerebat; quem admodum et quisque Sacerdos gregarius, ut dictum supra, ex Levit. c. 6. v. 20. ubi simul viderc est, quid omnibus commune, quidque utrisque peculiare fuerit. Repetam hîc paucis; Sacerdotem Summum debuisse esse absque omni probro corporisque vitio; non nisi illibatae Virginis, vel Antecessoris viduae, maritum; a mortuorum non contactu solum, sed et approximatione, exceptô casu, de quo infra ubi de Sepeliendi iure: ac omni luctu (cum unicus esset, semperque in atrio versaretur) abstinere iussum, quia corona Dei et sacra unctio super ipsum erat: in specie ipsi iniunctum, ne caput denudaret, Levit. c. 21. v. 10. neve vestimenta laceraret, Ibid. etc. Cumque eidem ministeria varia cum reliquis Sacerdotibus essent communia, hoc inprimis nobile ac primarium eius munus erat, quod semel quotannis piaculare offerre sacrum, et templi adytum intrare, solebat: quô sollemni die ipse omnia sacra, etiam quae illius Festi propria non erant, solus obibat. Vide Levit. c. 16. v. 2. et Hebr. c. 9. v. 7. Verum cum periculum foret, ne qua res fortuita illum contaminaret ac sollemni prohiberet sacrô; illud si forte accideret, quotannis sub diem ieiunii Vicarium creabant: qui, si quam pollutionem sub illud tempus Pontifex contraxisset, vel immundo forte visu per noctem sese inquinâsset, eâ die rem faceret sacram. Vocabatur is sub primo Templo, Gap desc: Hebrew 2 Reg. c. 25. v. 18. et Ierem. c. 52. v. 24. sub secundo, Sagan, eratque ordinario ille, qui dignitate ac successione Pontificatui erat proximus: Quemadmodum in Ecclesia Graeca, Patriarcha suum Protosyncellum, in Latina Episcopus suum Suffraganeum et apud Romanos olim, Centurio suum habebat Optionem, etc. Vide Thom. Godwyn. de ritibus Hebr. l. 1. c. 5. et Franc. Burmannum Synops. Theol. part. prior. l. 4. c. 8. nec non supra, ubi de Pontificali dignitate. Alius erat Sacerdos Summus huius vel illius classis, de quo pauca haec subnectenda. Postquam Rex David Sacerdotes, ut dictum, in 24. Classes, Graece ἐφημερίας, i. e. turmas, vices, digessisset, prodiissetque prima sors Iehoiaribo, Iedahiae secunda etc. quaelibet harum hebdomadatim munere defungebatur, capicbatque nomen a capitibus familiarum: Classis vero cuiusque Princeps, Summus Sacerdos istius Classis appellabatur, unde primariorum Sacerdotum mentio, Marci c. 14. v. 1. Quod duorum Α᾿ρχιερέων Annae et Caiaphae, meminit Historia Euangelica, ex praecedentibus facile solvitur. Summo enim Sacerdoti, non raro substitutum esse suum Vicarium, recte Theod. Beza observavit Marci c. 1. v. 44. quorum is (praeter dicta) Pontifex primus vel Gap desc: Hebrew i. e. Pontifex magnus: Alter, Gap desc: Hebrew, Α᾿ρχιερεὺς ὁ δεύτερος Pontifex secundarius, sive vicarius dicebatur: ut 2 Regum c. 25. v. 18. et 1 Paral. c. 24. v. 1. Nadab et Abihu coniunguntur: Item Eleazar Et Ithamar, alibique alii; quam consuetudinem durâsse ad postrema usque tempora, docet Ios. Scaliger in Prolegom. Eusebian. Ita ergo Annas et Caiaphas se habebant, ut Cohen Gadol, et eius Sagan: quemadmodum et in Coenobiis Praefecti Monachorum suos semper habebant paratos vicarios et δευτέρους προεςτῶτας, ut appellat Basilius M. vide Casaubon. Exerc. 9.De Sacerdotio apud Romanos veteres Summo, vide supra, in voce Pontifex: ubi et quaedam de aliarum quoque gentium ΑΡΧΙΕΡΕΥΣΙ seu Sacerdotibus summis. Quem titulum, Episcopis postea Christianorum datum, ut ex Tertulliano patet de Baptisino c. 17. cum successu temporis sibi solis arrogarent (ad imitationem forte Archiaereon Asiae minoris Achaiae aliarumque regionum) Metropolitani ac Primates, eique sibi etiam maius aliquod imperium in alios Episcopos ac Clericos, superstruere conarentur, huic ausui ut occurreretur, factus videtur Canon 26. Concilii Carthagin. III. Ut primae sedis Episcopus, non appelletur Princeps Sacerdotum aut Summus SACERDOS, aut aliquid huiusmodi; sed tantum primae sedis Episcopus. Vide Anton. van Dalen de Oraculis Dissertat. 1. p. 174. et 175. aliquid etiam ubi supra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.